Letter 2045: From Bishop Ruricius to the lord Hispanus.

Ruricius of LimogesBaebius Hispanus|c. 502 AD|Ruricius of Limoges
barbarian invasionfriendship

XXXXV. AD DOMNUM HISPANUM RURICII EPISCOPI.
Ago gratias, quod, dum nobis Doranoniae spolia transmittitis,
pietatem uestram erga me sincerissimam conprobatis, qua nos
amplius quam deliciis delectamur, siquidem inde esuriem corporis
conpescimus, hinc cordis, inde uentri transitorium porrigimus
pastum, hinc uero animo mansurum praebemus affectum.
proinde tam amori quam muneri uestro gratias repensantes
reciprocis pietatem uestram plurimum sospitamus. et quia de
nostra dignaris esse salute sollicitus, iuxta uota pietatis uestrae
me ualere significo simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi
sitis, me recurrentibus instruatis.

Related Letters