Letter 2050: Trusting in the most sincere love with which you honor me in the Lord — not for my merits but from the goodness of...

Ruricius of LimogesCeraunia|c. 504 AD|Ruricius of Limoges
friendshipillnessimperial politicswomen

L. RURICIUS EPISCOPUS CERAUNIAE SALUTEM.
De sincerissima, qua nos pro benignitate animi tui, non pro
nostris meritis dignaris excolere in domino, caritate confidens
securus has ad uenerationem tuam direxi, quibus in domino
ac deo nostro salutem uberem dicens specialiter rogo, ut ea,
quae per seruum uestrum Amandum uerbo speraui, si possibile
est, nobis sine dilatione praestare dignemini, quia haec
res et nos releuare potest et uobis nullum potest adferre
dispendium, quod ego pro beneficio maximo conputabo. iterum,
in quo iusseritis uel usus exegerit, uicem reciprocis obsequiis
repensare contendam.

Related Letters