Letter 2051: I am grateful to have received Your Holiness's letter, even if it came by way of an occasion rather than spontaneously.

Ruricius of LimogesCensorius|c. 504 AD|Ruricius of Limoges
friendship

LI. RURICIUS EPISCOPUS CENSORIO EPISCOPO SALUTBM.
Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse
me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex
uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur
et, quos corpore locorum interualla discriminant,
animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc
nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit,
ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali
cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut

1 porrigeret Kr., porregerit S, porrexerit v leouti S 2 praelat S
4 nosti S incolomitatem S 6 de add. v, om. S 8 rufc S caereunię
S 9 aqua S 11 ad uenerationem v, aduentionem S 18 speraui]
significaui coni. v, reseraui Mommsenus 16 benefltio ex benefitium S
maximo e corr. 81 17 exigerit S 20 ceusurio S 26 diuinae LtIttjohawn,
diui I acte S, diu iactae v

iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et
mutuae caritati pariter responderem.

Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc,
quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum
Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis
me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse.
sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes
ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos (per) peruersitatem
suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse
cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul
pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi (sibi) debet ex
omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione
uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut
porcos uestros reciperent, laborauerim, (per) ipsos iam referentes
plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit
litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius
calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis
nostris agnoscitis sustinere.

Related Letters