Letter 2053: Many people, trusting that I have great influence with your inseparable excellency — not through any merit of my...
LIII. RURICIUS EPISCOPUS PRAESIDIO FILIO SALUTEM.
Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem
uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum
posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur,
inquirunt. quas eis pro officii nostri necessitate negare
non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii
disciplina, dum et illis praesentis uitae solatium et uobis
prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram
16] Psalm. 121, 3.
1 hii S, hi v 3 tamque om. S 4 non om. S, add. Kr. ex ep. II10
obuiaret Kr . cordis v, discordis S diligentis S 6 quo-inpendere]
cf. ep. II 9 7 augeretur S, corr. v 8 uisitudinem S et add. Kr.
ex ep. II 9 otn. S 11 plurimu S 13 cui—merita] cf. ep. 117 14 etsi
cf. I17, ut si S turbidinis S 20 cf. supra ep. II 12 pr?sidio S
21 plerumque S 22 amititiaru S 24 offitii S 25 praesuptionis S
audatia S 26 praestis S 27 pacientia S
reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis
ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine
misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam,
quia, qui dixit: dimittite et dimittetur uobis, procul
dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro ei restituet,
quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est,
si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis
aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam
peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos
praestatis alienis, iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio
iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ideoque pro
Urso et Lupo, qui ad me quasi uobis peculiarius, sicut sperius
dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum
intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde
nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris nec nos de
eorum damnatione confundas, qui se iam tum absolutos esse,
quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.
Related Letters
Many people, claiming that I have great influence with your inseparable excellency — not through the merit of my...
[Fragment 1] ...For the principle of God the Word took upon himself the first fruits of our nature, which he united...
Avitus, bishop, to the most excellent Lord Sigismund.
You tell me, most merciful Emperor, that your mind is consumed with eager longing until the hoped-for restoration of...
I know you well enough to trust that your devotion will only grow with time.