Letter 2056: Another letter from Ruricius to the same bishop.

Ruricius of LimogesSame bishop as previous letter|c. 506 AD|Ruricius of Limoges
friendship

LVI. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM EPISCOPUM.
Adsiduitas supplicantum supplet in nobis gratiae communis
officium, ut hoc, quod facere debeamus per mutuae dilectionis
affectum, faciamus per externae necessitatis imperium, dum
alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus
caritati, ut haec litterarum necessitudo esset ex uoluntate
necessitudinis iocunda, non uero calamitate deplorantis extorta.
tamen, quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam,
saltim praetermittere non debemus ingestam. ideoque per
fratrem et conpresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis

9] Matth. 24,12. 13] Luc. 12, 49.

5 dependo v, deponendo S 6 offitium S 7 comuni S postolare S
10 peius Kr., peris S, longi temporis coni . v 11 sopitis Luetjohann,
sospitis S nobis v. flatiba S 12 amore v 15 et add. Luetjohaim,
om. S inluminet] finit add. S 17 rurici S 18 supplicantum Lwtjohawn,
supplicatum S, supplicatuum uel supplicantium v in notis 19 offitium
S debemus coni. Mommsenus per Kr., super S Mommsetm
20 affectu Mommsenus facimus r 22 necessitudo] quae add. Momtn-
senus 23 non uero Gustafsson, nouo S, non ex Kr., non iuuet coni.
Mommsemts, noua v 26 conpresbiterum S

frater noster epistulis ipsius commendauit, dedi, quibus sospitatione
depensa ipsum apostolatui uestro, secundum quod postulauit,
insinuo, quia illic notos et amicos habere se dicit, qui
eum beatitudini uestrae possint in praesenti plenius intimare,
quorum testimonio possit credi, quod assertioni ipsius fortasse
non creditur.

Related Letters