Letter 2057: Our sons Ommatius and Eparchius have sent me a letter full of tears and lamentation, begging me especially to...
LVII. ITEM AD IPSUM.
Filii nostri Ommatius et Eparchius ad me litteras plenas
lacrimis et deploratione miserunt specialiter deprecantes, ut
apud sanctitatem uestram pro ignorantia ipsius filii nostri
Eparchii intercessor exsisterem, confidentes, quod pro amore
mutuo nihil nobis negare deberetis, idemque presbyterum
nostrum Eusebiolum ad pietatem uestram in hac causa direxi.
per quem saluto plurimum et rogo, ut praefato, sicut decet,
sufficienter admonito indulgentiam errori illius dare pro nostra
supplicatione dignemini, quia, sicut in defensione peccati stulte
atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum, (non)
debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre ueniam confitenti.
remedium est enim mali confessio non simulata delicti
nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia
torquente punitur.
Related Letters
Another letter from the same.
Another letter from the same.
Hormisdas to Dorotheus, Bishop of Thessalonica.
Symmachus, bishop, to the beloved bishops of the Gallic churches.
The recent and — as I sense — not yet fully resolved illness of our lord has kept your servants so attentive and...