Letter 2064: To your apostolic authority, for the love you show me — not on account of my merits but out of the goodness of your...

Ruricius of LimogesClarus|c. 509 AD|Ruricius of Limoges
property economics

LXIIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI CLARO EPISCOPO.
Apostolatui uestro pro ea, quam mihi non pro meis meritis,
sed pro beniuolentia animorum uestrorum inpenditis, caritate
non dicam uicem non possum repensare beneficiis, sed nec
tantas gratias, quantas meremini, sermonibus explicare. inpendo
tamen per litteras debitum sospitationis officium partemque
pectoris mei, in quo affectum uestri auiditate suscepi,
paginae conlocutione transmitto simulque deprecor, ut communi
domino supplicetis, ut citius nos faciat fructum de nostra capere
praesentia, quosque suae inspirationis instinctu conexuit,
uultuum etiam mutua uisione coniungat, ut desiderium in nobis,
quod accendit affatus, restinguat obtutus. de columnis uero
gratias ago et, sicut iussistis, quia modo propter inminentem
hiemem uehicula illo dirigere non possum, post sanctum Pascha
propitia diuinitate transmittam. de minoribus uero, sicut uerbo
mandastis, si inueniri possunt, mihi uel decem necessarias
esse significo. sed si dominus prospera uniuersa concesserit,
antequam uehicula dirigam, ad uos hominem destinabo.

Related Letters