Letter 3001: I am writing to you on two things and I will put the more important one first.

GraecusRuricius of Limoges|c. 490 AD|Ruricius of Limoges
friendship

I. DOMINO RELIGIONIS HONORE SUBLIMI AC FIDEI MERITIS MAGNIFICANDO FILIO RURICIO GRAECUS.
Gratias domino, quod fidei uestrae meritum sicut proficit
deuotione ita crescit et opere. laborantium necessitates sollicitudine
praeuenis, benignitate foues, humanitate sustentas.
his enim rebus iuxta apostolum spiritu feruentes, domino
seruientes, spe gaudentes diuinas uobis (uitae) aeternae retributiones
adquiritis. sed in sublimitate uestra ista non noua
sunt, quia animus uester, sicut plenus est dei timore, ita plenus
est caritate, caritate, inquam, quae sola usu proficit et largiendo
succrescit et pensum sciens et detrimenta non sentiens.
dum enim dependitur, non expenditur, sed magis, dum prorogatur,
augetur eiusque gratia ita muneratur percipiens, ut non
minoretur inpertiens, quae ad similitudinem diuinitatis dat,
quod (habet), habetque, quod dederit.

Related Letters