Letter 3002: I write briefly, because the season is busy and the messenger cannot wait, but I wanted you to have some word of...
II. DOMINO BEATISSIMO AC REUERENTISSIMO ATQVE A ME DEBITO CULTU SINGULARITER OBSERUANDO IN CHRISTO PATRONO RURICIO EPISCOPO UICTORINUS.
Cum beatitudinem uestram uidere et breuissimo tempore
et una tantum uice meruerim, ita tamen ad primum uestrae
agnitionis contemplationisque congressum sensus meos fonte
8] Rom. 12, 11
1 epistulas a Fausto ad Ruricium scriptas exhibuimus p. 208 sqq .
6 operi S 9 uitae addidi, om. 8 aeterne Kr . 10 aquiritis S
12 quae v, qua S solo v 13 pensum v, pensam S, fort . pensa acribendum
15 ut Kr., et 8 16 minoratur e inperciens S que S
17 habet add. v, om. S 19 debit occultu 8 20 obserdo S, corr. v
21 uicturinus S 23 et v, ut S meruerim v, meruero S Kr . 24 agnicionis
S, cognitionis v contemplacionisque S sensos S,
purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet alloquiorum
uestrorum munera pretiosa non capiam, praesentiam tamen
uestram intra mentis profunda possideam, ut, etsi causas desiderii
refouendi extrinsecus non accipiam, intra me eas tamen,
dum gratiae uestrae reminiscor, inueniam. neque enim fas
est, ut bonum illud ex accedentibus tantum requirat adiutoriis
incrementum, quod medullis constat infusum. quo fit, ut caritas,
quae in uisceribus meis iugi recordatione uestri innouata
dulcescit, caritatis mihi uestrae uicissitudinem repromittat. ac
sic affectus erga uos meus uestri mihi animi fideiussor accedit
et quodam modo conscientia interioris mei mutuo mihi uestrae
testis dilectionis adsistit, quantumque mihi de uobis praesumere
debeam, mentem meam, quae toto erga uos amoris ardore
flagrat, interrogo. unde salutationem deferens et intercessionem
deposcens pro harum portitore insufficientes gratias refero. et
quia infelicis ipsius laborem, quo pro absolutione uxoris per
diuersarum regionum est iactatus exilia, mors redemptae protinus
subsecuta cassauit et nunc rursus pro filiae redemptione
anxietas paterna distenditur, uestris eum litteris prosequi pro
cumulanda mercedis uestrae ubertate iubeatis.
Pius dominus reuerendam mihi beatitudinem uestram ad
profectum et ornatum ecclesiae suae et annis multiplicare dignetur
et meritis, domine beatissime ac reuerentissime atque
a me debito cultu singulariter obseruande in Christo patrone.
Related Letters
Contemplating the words of the holy apostle Paul, who writes to the Romans: "I do not want you to be ignorant,...
Caesarius, bishop, to his most holy lord, the Pope Ruricius, most deserving to be honored among the lights of Christ...
After the usual greetings, let me introduce our copyist — not as a favor but as a professional assessment.
To Ruricius [Ruricius of Limoges, a cultivated aristocrat who later became bishop].
Your Holiness's letter fed me with spiritual nourishment and stirred me to hope for the future.