Letter 3004: Sedatus, bishop, to the most holy Brother Ruricius.

SedatusRuricius of Limoges|c. 490 AD|Ruricius of Limoges
travel mobility

IIII. DOMINO SANCTO AO BEAT1SSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE RURICIO SEDATUS.
Satis credidi et, quamlibet uobis laboriosum esset, uehementer
optaui, ut ad necessitatem istam, quae hic nos exhibuit,
ueniretis uel per occasionem et benedictionem uestram
mererer et desiderium commune mutuo satiaretur aspectu.
et uere, posteaquam me praesentiae uestrae spes frustrata est,
uelut de uotorum culmine deiectus ** et laborem, qui incubuit,
et absentiam domus et omnia, quibus aegritudo deceptae spei

1 a om. v commendante v, commendam S 2 disperantes S arguete
8 3 ignaue securitates 8 desides v 7 cumuni S opere precium
S 8 quae] q S, qui quae Kr . conteneret S, continebat v 9 qui
addidi, om. S capitulatim i. 1.] capitula tamen librum coni . v 10 carh

tacius S ferendam v 11 carta 8 12 iubetis] lubet v 13 a S 14 corregere
S 17 suspiciendo Kr., suscipiendo S 19 quamlibet Kr., quam
habet S, quam habere iter v et post esset add. v 20 obtani S
que S 22 saciaretur S 23 presentiae S frustata S 24 deiectus]
odi uel fastidio desiderat Kr . labor v 25 asententia S, absentia f
egritudo S decepte S

et anxietas cumulatur, in animum meum pariter conueuerunt.
et scit dominus, quod, si uires suppeterent aut parere desideriis
aetatis infirmitas pateretur aut, si essent animalia, quibus
tantum tali tempore posset itineris expediri, non prius ego a
Tolosa reuerterer, quam beatitudinis uestrae et singularis illius
caritatis benedictionem desideratissimam promererer. sed quia
haec, quae supra dicta sunt, desideriis obsistunt, rogo et per
Christum uos adiuro, ut me uobis uestra semper pietas repraesentet
nec patiamini, ut pro officiorum tarditate caritatem
inminuat aut obfuscet obliuio, sed pro me, sicut facere uos
certus sum, incessanter oretis et, quotiens oportunum fuerit,
seruum uestrum per conloquia litterarum uisitare dignemini.

Related Letters