Letter 3006: The kindness you showed me when I was last in Limoges has stayed with me in the weeks since, and I wanted to...

EufrasiusRuricius of Limoges|c. 490 AD|Ruricius of Limoges
diplomaticeducation booksillnessproperty economics

VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.
Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed
harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate
nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam
et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis
dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi
per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae
sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me
sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.

Related Letters