Letter 14: I confess that your judgment of my verses has long been so flattering and favorable that you think me worthy of...

Sidonius ApollinarisTonantius|c. 469 AD|Sidonius Apollinaris
imperial politics

EPISTULA XIII

Sidonius Tonantio suo salutem.

1. Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest nec potest fallere.

2. praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.

Iam dudum teretes hendecasyllabos

attrito calamis pollice lusimus,

quos cantare magis pro choriambicis

excusso poteras mobilius pede;

(5) sed tu per Calabri tramitis aggerem

vis ut nostra dehinc cursitet orbita,

qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos

frenis flexit equos plectripotentibus,

dum metro quatitur chorda Glyconio,

(10) nec non Alcaico vel Pherecratio,

iuncto Lesbiaco sive anapaestico,

vernans per varii carminis eglogas,

verborum violis multicoloribus.

istud, da veniam, fingere vatibus

(15) priscis difficile est, difficile et mihi,

ut diversa sonans os epigrammata

nil crebras titubet propter epistulas,

quas cantu ac modulis luxuriantibus

lascivire vetat mascula dictio.

(20) istud vix Leo, rex Castalii chori,

vix, hunc qui sequitur, Lampridius queat,

declamans gemini pondere sub stili

coram discipulis Burdigalensibus.

hoc me teque decet: parce, precor, iocis;

(25) quaeso, pollicitam servet ad extimum

oratoris opus cura modestiam,

quo nil deterius, si fuerit simul

in primis rigidus, mollis in ultimis.

3. Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inserviat. certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.

4. sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora); quos undique urbium ascitos imperator in unam civitatem, invitator in unam cenam forte contraxerat.

5. id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serietate dictare.

Age convocata pubes,

locus hora, mensa causa

iubet ut volumen istud,

quod et aure et ore discis,

(5) studiis in astra tollas.

Petrus est tibi legendus,

in utraque disciplina

satis institutus auctor.

celebremus ergo, fratres,

(10) pia festa litterarum.

peragat diem cadentem

dape, poculis, choreis

genialis apparatus.

Rutilum toreuma bysso

(15) rutilasque ferte blattas,

recoquente quas aeno

Meliboea fucat unda,

opulentet ut meraco

bibulum colore vellus.

(20) peregrina det supellex

Ctesiphontis ac Niphatis

iuga texta beluasque

rapidas vacante panno,

acuit quibus furorem

(25) bene ficta plaga cocco

iaculoque ceu forante

cruor incruentus exit;

ubi torvus et per artem

resupina flexus ora

(30) it equo reditque telo,

simulacra bestiarum

fugiens fugansque Parthus.

Nive pulchriora lina

gerat orbis atque lauris

(35) hederisque, pampinisque

viridantibus tegatur.

cytisos, crocos, amellos,

casias, ligustra, calthas

calathi ferant capaces,

(40) redolentibusque sertis

abacum torosque pingant.

manus uncta suco amomi

domet hispidos capillos

Arabumque messe pinguis

(45) petat alta tecta fumus.

veniente nocte nec non

numerosus erigatur

laquearibus coruscis

camerae in superna lychnus;

(50) oleumque nescientes

adipesque glutinosos

utero tumente fundant

opobalsamum lucernae.

Geruli caput plicantes

(55) anaglyptico metallo

epulas superbiores

umeris ferant onustis.

paterae, scyphi, lebetes

socient Falerna nardo

(60) tripodasque cantharosque

rosa sutilis coronet.

iuvat ire per corollas

alabastra ventilantes;

iuvat et vago rotatu

(65) dare fracta membra ludo,

simulare vel trementes

pede, veste, voce Bacchas.

bimari remittat urbe

thymelen palenque doctas

(70) tepidas ad officinas

citharistrias Corinthus,

digiti quibus canentes

pariter sonante lingua

vice pectinis fatigent

(75) animata fila pulsu.

Date et aera fistulata,

Satyris amica nudis;

date ravulos choraulas,

quibus antra per palati

(80) crepulis reflanda buccis

gemit aura tibialis.

date carminata socco,

date dicta sub cothurno,

date quicquid advocati,

(85) date quicquid et poetae

vario strepunt in actu:

Petrus haec et illa transit.

opus editum tenemus,

bimetra quod arte texens

(90) iter asperum viasque

labyrinthicas cucurrit.

sed in omnibus laborans

et ab omnibus probatus,

rapit hinc et inde palmam,

(95) per et ora docta fertur.

procul hinc et Hippocrenen

Aganippicosque fontes

et Apollinem canorum

comitantibus Camenis

(100)abigamus et Minervam

quasi praesulem canendi;

removete ficta fatu:

deus ista praestat unus.

Stupuit virum loquentem

(105)diadematis potestas,

toga, miles, ordo equester

populusque Romularis;

et adhuc sophos volutant

fora, templa, rura, castra.

(110)super haec fragorem alumno

Padus atque civitatum

dat amor Ligusticarum.

similis favor resultat

Rhodanitidas per urbes,

(115)imitabiturque Gallos

feritas Hibericorum.

nec in hoc moratus axe

cito ad arva perget euri

aquilonibusque et austris

(120)zephyrisque perferetur.

6. Ecce, dum quaero quid cantes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset. proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. vale.

Related Letters