Letter 20: The fact that yesterday you were absent from the council meeting of the city is taken by the better part of the...

Sidonius ApollinarisPastor|c. 475 AD|Sidonius Apollinaris
diplomaticimperial politicsproperty economics

EPISTULA XX

Sidonius Pastori suo salutem.

1. Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit, quae suspicata est id te cavere, ne tuis umeris onus futurae legationis imponeretur. gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere; laudo efficaciam, suspicio prudentiam, prosequor laude felicitatem; opto denique aequalia his, quos aequaliter amo.

2. multi frequenter, quos execrabilis popularitas agit, civium maximos manu prensant deque consessu publico abducunt ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti; utque videantur in negotii communis assertionem legari, evectionem refundunt ipsosque sumptus ultro recusant et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur.

3. sic quoque, cum fatigatio gratuita possit libenter admitti, libentius tamen atque amabilius verecundi leguntur, idque cum expensa; tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. proinde quamquam non te fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis expetentumque caritatem proba, qui iam probasti pudorem. quod defuisti primum, modestiae adscribitur; ad ignaviam respicit secunda dilatio.

4. praeterea tibi Arelate profecturo est venerabilis in itinere mater fratres amantes redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem voluptuose venitur; tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est. quapropter, missus a nobis, et tibi pervenis; namque erit talis viae tuae causaeque nostrae condicio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocumque videaris, quod tuos videris. vale.

Related Letters