Letter 22: The Magnificent Hesperius, jewel of friends and of letters, when he recently returned from the city of Toulouse,...

Sidonius ApollinarisLeo|c. 477 AD|Sidonius Apollinaris
diplomaticeducation books

EPISTULA XXII

Sidonius Leoni suo salutem.

1. Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistularum curam iam terminatis libris earum converteremus ad stilum historiae. reverentia summa, summo et affectu talem atque tantam sententiam amplector; idoneum quippe pronuntias ad opera maiora quem mediocria putas deserere debere. sed, quod fatendum est, facilius audeo huiusmodi suspicere iudicium quam suscipere consilium.

2. res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres. mamque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius aggrederis, quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.

3. itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas. cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis. unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse habet vel supprimere verum vel concinnare mendacium?

4. at nostra longe condicio dispar, quibus dolori peregrinatio nova nec usui lectio vetus, tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati, nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum, postremo languor impedimento iamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi; aequaeva certe iam super studiis nulla laus curae, sed ne postuma quidem.

5. praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur. est enim huiusmodi thema [vel opus], in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa. sic se illi protinus dictioni color odorque satiricus admiscet. ilicet: scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cuius inchoatio invidia, continuatio labor, finis est odium.

6. sed tunc ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus; qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani, si quid exacte, praesumptiosi vocamur. at si tu ipse, cui datum est saltibus gloriae proterere posse cervices vituperonum seu supercurrere, materiae istius libens provinciam sortiare, nemo te celsius scripserit, nemo et antiquius, etiamsi placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum copia impletus ante, nunc rerum non reliquisti, cur venenato morsu secere. atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit. vale.

Related Letters