Letter 3002: SIDONIUS TO HIS DEAR CONSTANTIUS, GREETINGS
Sidonius To His Dear Constantius, greetings.
Salutat the people Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus affectu. deus bone, quod gaudium fuit laboriosis, when tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti! quam tu ab omni ordine sexu aetate stipatissimus ambiebare! quae salsi erga singulos libra sermonis! quam te blandum pueri, comem iuvenes, gravem senes metiebantur! quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti! quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis! quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas!
his adicitur, quod, when inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti. quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam. quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant; et, quae glory tua maxima est, minime falluntur.
obversatur etenim per dies mentibus singulorum, quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad this aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum assiduitate + derasas; per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti.
quod restat, deum precamur, ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te affectio, quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina. vale.
AI-assisted translation - This translation was produced with AI assistance and has not been peer-reviewed. See the 19th-century translation or original Latin/Greek below for scholarly use.
Latin / Greek Original
EPISTULA II
Sidonius Constantio suo salutem.
1. Salutat populus Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus affectu. deus bone, quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti! quam tu ab omni ordine sexu aetate stipatissimus ambiebare! quae salsi erga singulos libra sermonis! quam te blandum pueri, comem iuvenes, gravem senes metiebantur! quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti! quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis! quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas!
2. his adicitur, quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti. quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam. quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant; et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur.
3. obversatur etenim per dies mentibus singulorum, quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum assiduitate + derasas; per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti.
4. quod restat, deum precamur, ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te affectio, quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina. vale.
Revision history
- 2026-03-20v2.1.0-import
Initial corpus import from Original-language source text.
Fields: letter text, metadata, source links. Source: http://thelatinlibrary.com/sidonius3.html
Related Letters
Gregory to Constantius, bishop of Milan.
Gregory to Constantius, Bishop of Mediolanum. It has come to my knowledge that certain bishops of your diocese, seeking out rather than finding an occasion, have attempted to sever themselves from the unity of your Fraternity, saying that you had given a security at the Roman city for your condemnation of the three Chapters. And the fact is tha...
Thank you for the delicacies you sent.
Gregory to Constantius, bishop of Milan.
Gregory to Constantius, Bishop of Mediolanum (Milan). On receiving the letters of your Fraternity I returned great thanks to Almighty God, that I was counted worthy to be refreshed by the celebration of your ordination. Truly that all, by the gift of God, with one accord concurred in your election, is a fact which your Fraternity ought with the ...