Letter 4001: SIDONIUS TO HIS DEAR PROBUS, GREETINGS

Sidonius ApollinarisDear Probus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
barbarian invasioneducation bookshumorproperty economicswomen

EPISTULA I

Sidonius Probo suo salutem.

1. Soror mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat. nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine. secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque, quamquam mihi nimis arrogo iudicium meum conferens tuo.

2. quis enim iuvenum nesciat seniorumque te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator declamatorium, historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse? deus bone! quam sibi hinc patres nostri gratulabantur, cum viderent sub ope Christi te docere posse, me discere, et non solum te facere quod posses sed et velle quod faceres ideoque te bonum non minus quam peritum pronuntiari!

3. et vere intra Eusebianos Lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret.

4. at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.

5. igitur quia nos ut affinitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae iura inconcussa custodias longumque tibi etsi sede absumus, adsimus affectu; cuius intemeratae partes, quantum spectat ad vos, a nobis in aevum, si quod est vitae reliquum, perennabuntur. vale.

Related Letters