Letter 4002: CLAUDIANUS TO THE LORD POPE SIDONIUS, GREETINGS

Sidonius ApollinarisApollinaris|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
barbarian invasion

EPISTULA II

Claudianus Sidonio papae salutem.

1. Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, quae in rem debiti mei usui mihi esse possent. quippe revisionis potestas multimodis et miseris perinde causis intercluditur. enimvero scribendi facultas aut raro idonea suppetit aut nec suppetit. istaec eadem remissibilia sint necne, tute iudicaveris.

2. porro autem vero, quod saepenumero scriptis vestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune committi. illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertivisti rescripto. sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae.

3. ecquo tumet occupatu umquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis. proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.

4. nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus <tuus> nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris quod non das amico esurienti dabis improbo pulsatori. porro si etiamnum solito obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. vale.

Related Letters