Letter 4008: To Euodius [a Gallo-Roman courtier at the Visigothic court].
EPISTULA VIII
Sidonius Euodio suo salutem.
1. Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, qui te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebatur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus. me quidem mane primo remoratum vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem.
2. ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas.
3. igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa substitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remitteretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis umorem radio crescente sorbuerat: aestus ac sitis invalescebant eratque in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere, tum longinquitas viae per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur; nam viaturos etsi nondum terebat labore, iam tamen expectatione terrebat.
4. quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum postulatis obtemperavi. ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis.
5. quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere; istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam; sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri. sed ista vel similia quorsum? ecce iam canta.
Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren
hac sibi conlata cedere non dubitet.
poscimus, inclina paulisper culmen erile
et munus parvum magna patrona cape
Euodiumque libens non aspernare clientem,
quem faciens grandem tu quoque maior eris.
sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus,
gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
felices lymphae, clausae quae luce metalli
ora tamen dominae lucidiora fovent!
nam cum dignatur regina hinc tinguere vultus,
candor in argentum mittitur e facie.
Si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus. namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur. vale.
Related Letters
so Since our sons illustrious uir Latinus patricius and respectable Madusius for on embassy publiea were being sent,...
Your son — our son, I should say — has come running to me.
After the wedding of the patrician Ricimer -- that is, after the resources of both empires had been squandered on...
Record of the synodal proceedings in the case of Hermes.
Proxime indeed to the love tuae petentibus his, who to we a fratre and coepiscopo our Timotheo Alexandrinae of the...