Letter 4009: I recently visited the distinguished Vectius and closely observed his daily life, very much at my leisure.
EPISTULA IX
Sidonius Industrio suo salutem.
1. Interveni proxime Vectio inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi. quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi. primore loco, quod iure ceteris laudibus anteponemus, servat inlaesam domino domus par pudicitiam; servi utiles (rustici morigeri, urbani amici) oboedientes patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis grandiorque sobrietas.
2. illa leviora, quod ipse, quem loquimur, in equis canibus accipitribus instituendis spectandis circumferendis nulli secundus; summus nitor in vestibus, cultus in cingulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius (iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem); remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
3. inter haec sacrorum voluminum lectio frequens, per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, crebrius cantat; novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento; ferarum carnibus abstinet, cursibus adquiescit; itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur nec utitur venatione.
4. filiam unicam parvam post obitum uxoris relictam solacio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate; erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax; subiectorum statum condicionemque non dominio sed iudicio regit; putes eum propriam domum non possidere sed potius administrare.
5. qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostrae professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem. vale.
Related Letters
To Lampridius [a poet and rhetor of Bordeaux, friend of Sidonius].
You prove — and I do not deny — that I have been remiss, since I have not yet included any letter addressed to you...
Quantum of the priests and from diuersis monasteriis to the Lord serujentium of the monks relatione patefactum is,...
The fact that yesterday you were absent from the council meeting of the city is taken by the better part of the...
Your son — our son, I should say — has come running to me.