Letter 4012: To Simplicius and Apollinaris [Sidonius's relatives, probably his son and another kinsman].
EPISTULA XII
Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem.
1. Deus bone, quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confundimur! nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus; studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti id est Epitrepontem Menandri in manibus habebam.
2. legebamus pariter laudabamus iocabamurque et, quae vota communia sunt, illum lectio, me ille capiebat, cum repente puer familiaris adstitit vultuosus. cui nos: 'quid ita?' et ille: 'lectorem', inquit, 'Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit quidem litteras quas acceperat sed perdidit quas recepit.'
3. quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
4. at postquam nostra sensim temporis intervallo ira defremuit, percontor admissum, num verbo quippiam praeterea detulisset. respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum. quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite. tamdiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister eventus officiat, donec ad vos nostro sermone perveniat ad nos vestrum non pervenisse sermonem, valete.
Related Letters
A man's feelings should not rise and fall with the turns of fortune, and the memory of old friends should never seem...
There is a proverb — "you are urging a willing runner" — that fits anyone asked to do what he would have done anyway...
As for the fact that I sent a letter but received none in return — I attribute it to friendship, but I credit it...
Here at last — fulfilling my promise and your expectation — comes Faustinus: a nobleman of his household, to be...
God declares that we should forgive debts owed to us [Matthew 6:12].