Letter 4015: Prepare a lavish feast and beds for a great many guests: people are coming to you by many roads and in large crowds...

Sidonius ApollinarisElaphius|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
travel mobility

EPISTULA XV

Sidonius Elaphio suo salutem.

1. Epulum multiplex et capacissima lectisternia para: plurimis viis, pluribus turbis (ita bonorum contubernio sedit) ad te venitur, quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis iam posse consecrari. ad quae festa vos voti nos ministerii, officii multos fidei totos causa sollicitat. siquidem res est grandis exempli eo tempore a vobis nova ecclesiarum culmina strui, quo vix alius auderet vetusta sarcire.

2. quod restat optamus, ut deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda voveatis, idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta; mitigatoque temporum statu tam desiderio meo Christus indulgeat quam Rutenorum, ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui iam pro vobis offertis altaria.

3. de cetero quamquam [et] extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur, nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, etsi nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur. vale.

Related Letters