Letter 4016: I received your letter through Paterninus — a letter whose mix of honey and salt is hard to measure.

Sidonius ApollinarisRuricius of Limoges|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education books

EPISTULA XVI

Sidonius Ruricio suo salutem.

1. Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum etiam furtiva quoque lectione proficere. quamquam et hoc furtum quod deprecaris exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria. quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis?

2. ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote absenti, libens audio principalique pro munere amplector, quod quodammodo damnum indemne toleravi. neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae. quin potius <is> ipse iure abhinc uberi praeconio non carebit, qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es, de quo si quid demere velis, remanet totus totusque transfertur. unde iam parce trepidare deque moribus amici plusculum recto secus credere. namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae. vale.

Related Letters