Letter 4018: You forget what is asked of you and, conversely, remember perfectly when you are the one doing the asking.
EPISTULA XVIII
Sidonius Lucontio suo salutem.
1. Oblivisceris quod rogaris eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi. repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa. quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus attrahebantur.
2. utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus vix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini; per quod sollicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina totam[que] provinciam Lugdunensem secundam pervagatur, expectationem nostram specie brevioris itineris elusit.
3. et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere. annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas; nam carmen ipsum, quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam sed potius e villa mittere putes.
4. basilicam sancti pontificis confessorisque Martini Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priore quae fuit hactenus capaciorem novavit. magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit. huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
5. atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio; quod secus fore plurimum timeo, nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore, qui quidem solet sic facere risum quod accipere suffragium. sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige.
Martini corpus totis venerabile terris,
in quo post vitae tempora vivit honor,
texerat hic primum plebeio machina cultu,
quae confessori non erat aequa suo.
nec desistebat cives onerare pudore
gloria magna viri, gratia parva loci.
antistes sed qui numeratur sextus ab ipso
longam Perpetuus sustulit invidiam,
internum removens modici penetrale sacelli
amplaque tecta levans exteriore domo;
creveruntque simul valido tribuente patrono
in spatiis aedis, conditor in meritis,
quae Salomoniaco potis est confligere templo,
septima quae mundo fabrica mira fuit.
nam gemmis auro argento si splenduit illud,
istud transgreditur cuncta metalla fide.
livor, abi, mordax, absolvanturque priores,
nil novet aut addat garrula posteritas;
dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes,
perpetuo durent culmina Perpetui.
6. Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet. vale.
Related Letters
Venerable Father, although I have not yet seen your face, I have long known your deeds.
Gaius Tacitus — one of your own ancestors, a senator under the Ulpian emperors [i.
Through Bishop Faustinus — a man bound to me by the fellowship of our old comradeship no less than by our shared...
Because your justice, proven in so many tests of fairness, has rightly earned the respect of all, I gladly and...
I have sent you the Life of Apollonius of Tyana [the famous 1st-century Pythagorean philosopher and wonder-worker] —...