Letter 4021: It is true that a man's identity comes first from his father's line, but we owe a great deal to our mothers too.
EPISTULA XXI
Sidonius Apro suo salutem.
1. Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus. non enim a nobis aliquid exilius fas est honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus. sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos, unde haec ipsa praemisimus, persequamur.
2. Haeduus pater tibi, mater Arverna est. primis Haeduis deberis, ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas, sic habitus Arcas quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset ut peregrinus arma Etruscorum, ni mixtus matre Sabella partem quoque patriae inde traxisset. ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis.
3. igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum. quos palam et coram dicere puta: 'quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae lactantia membra formavimus; hic civicarum baiulabare pondus ulnarum.
4. hinc avus Fronto, blandus tibi sibi severus, qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato decessum dependit una curam duarum. sed et matertera tua hinc, [et] hinc fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti sic deum timens, ut ab hominibus metueretur. hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare.
5. taceo territorii peculiarem iucunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat; viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus; quod denique huiusmodi est, ut semel visum advenis multis patriae oblivionem saepe persuadeat.
6. taceo civitatem ipsam tui semper sic amantissimam, ut sedulo nobilium contubernio praeferre nil debeas, cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare; sicque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit. iam quid istic de re familiari tua dicam, cuius hic status est, ut tuam expensam hoc sit facilius toleratura, quo crebrius? nam dominus agricola, si larem hic foveat, sic facit sumptum, quod auget et reditum.' haec unus tibi omnium civium, certe bonorum, voto petitu vice garrio; qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intellegi datur gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. vale.
Related Letters
To our holy and venerable brothers Aper and Amanda — Paulinus and Therasia, sinners.
Are you enjoying the hot springs at Baiae right now — the sulfur water belching out of rough pumice caverns, the...
To my holy and venerable brother Aper,
To the holy brothers Aper and Amanda — Meropius Paulinus and Therasia send greetings in God and Christ.
To our holy, venerable, and most dear brother and sister, Aper and Amanda — Paulinus and Therasia, sinners.