Letter 4024: How fitting for your name and your situation are those lines of the Mantuan poet [Virgil]: "Turnus, what no god...

Sidonius ApollinarisTurnus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
friendshipgrief deathillnessmonasticismproperty economicstravel mobility

EPISTULA XXIV

Sidonius Turno suo salutem.

1. Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:

Turne, quod optanti divum promittere nemo

auderet, volvenda dies en attulit ultro.

pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunicius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit impetravitque, nil quidem loco fiduciae pignorisque vel argenti sequestrans vel obligans praediorum; sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.

2. sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum artaret nec sustineri valeret improbitas executorum, proficiscenti mihi Tolosam iam desperatus litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltim largiretur indutias. precibus orantis citus annui, quia cum Maximo mihi non notitiae solum verum et hospitii vetera iura. igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quamquam villa non paucis aggere a publico milibus abesset.

3. ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum gressu expeditum, voce liberum facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu. habitus viro, gradus pudor, color sermo religiosus, tum coma brevis barba prolixa, tripodes sellae, Cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae, humanitas ipsa sic benigna quod frugi, nec ita carnibus abundans ut leguminibus; certe si quid in cibis unctius, non sibi sed hospitibus indulgens.

4. cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve. dixerunt nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor. luce revoluta, dum pueri clientesque capiendis animalibus occuparentur, secretae conlocutionis peto copiam. praestat: amplector nil opinantem gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces.

5. Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora maerentibus amicis hinc viderentur, quod faenore ligatus corpore solveretur: meminisset ergo professionis novae, sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper indutiis moderaretur; et, si decessisset aeger, tribueret heredibus annui luctus tempus immune; si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi.

6. adhuc rogabam, cum repente vir caritatis flere granditer coepit non moram debiti sed periculum debitoris; frenatoque singultu: 'absit a me', inquit, 'ut haec reposcam clericus ab aegro, quae vix petissem miles a sospite. sed et liberos eius ita diligo, ut etiam, si quid adversum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. quapropter scribe sollicitis quoque plus credant litteris tuis, meas iunge, quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus.'

7. egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur.

8. non est cur dicere incipias: 'habeo consortes necdum celebrata divisio est; avarius me constat esse tractatum quam coheredes; frater ac soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est.' quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam. vale.

Related Letters