Letter 5002: SIDONIUS TO HIS DEAR NYMPHIDIUS, GREETINGS
Sidonius To His Dear Nymphidius, greetings.
Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas. namque in paginis eius vigilax lector inveniet veriora nomina Camenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. illic for et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dialectita disputat et astrologia praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis. nec me falli nec te fallere decet. tempus est commodata restitui, quia liber ipse, if placuit, debuit exhibere satietatem, if displicuit, debuit movere fastidium. tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne if repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam the letters. vale.
AI-assisted translation - This translation was produced with AI assistance and has not been peer-reviewed. See the 19th-century translation or original Latin/Greek below for scholarly use.
Latin / Greek Original
EPISTULA II
Sidonius Nymphidio suo salutem.
1. Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas. namque in paginis eius vigilax lector inveniet veriora nomina Camenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dialectita disputat et astrologia praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
2. huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis. nec me falli nec te fallere decet. tempus est commodata restitui, quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium. tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam litteras. vale.
Revision history
- 2026-05-27v2.2.34-import
Initial corpus import from Original-language source text.
Fields: letter text, metadata, source links. Source: http://thelatinlibrary.com/sidonius5.html
Related Letters
To the Lord Bishop Lupus [Lupus of Troyes].
If you recall, my dear son, you had asked that this ninth book — specially composed for you — be added to the eight...
I recently visited the church at Cantillum at the request of the distinguished Germanicus.
SIDONIUS TO THE LORD POPE GRAECUS, GREETINGS
I am doubly tormented: we are both bedridden.