Letter 5007: To Thaumastus [brother of Apollinaris, a kinsman of Sidonius].

Sidonius ApollinarisThaumastus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
barbarian invasiondiplomaticfriendshipimperial politicsproperty economicstravel mobility

EPISTULA VII

Sidonius Thaumasto suo salutem.

1. Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia. hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit. hi sunt, quos timent etiam qui timentur. hi sunt, quos haec peculiariter provincia manet, inferre calumnias deferre personas, afferre minas auferre substantias.

2. hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias. hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti obliviscuntur locupletati. hi sunt, qui emunt lites vendunt intercessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes. hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse.

3. hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas. hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veredariis mercatoribus nundinas, munuscula legatis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcariis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis.

4. hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi; nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. nullum illis genus hominum ordinum temporum cordi est. in foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus Harpyiae, in conlocutionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cocleae, in contractibus trapezitae; ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.

5. spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent. quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi.

6. his moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem. sed quid faciat unus, undique venenato vallatus interprete? quid, inquam, faciat, cui natura cum bonis, vita cum malis est? ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.

7. sane, quod principaliter medetur afflictis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat. cuius studio [factum] scire vos par est nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum Cibyratarum venena nocuisse neque quicquam deo propitiante nocitura, si modo, quamdiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur. vale.

Related Letters