Letter 5008: For a long time now we have been reading your work with admiration and praise — you who are most at home in hexameters.

Sidonius ApollinarisSecundinus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education booksimperial politics

EPISTULA VIII

Sidonius Secundino suo salutem.

1. Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectitabamus. erat siquidem materia iucunda, seu nuptiales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur. sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti.

2. deus bone, quid illic inesse fellis leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi! nisi quod ferventis fulmen ingenii et eloquii salsa libertas plus personis forte quam causis impediebantur; ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:

Saturni aurea saecla quis requirat?

Sunt haec gemmea, sed Neroniana.

quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.

3. tu tamen nihilo segnius operam saltim facetis satirarum coloribus intrepidus impende. nam tua scripta nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum locupletabuntur. non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi culpa fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura: namque improborum probra aeque ut praeconia bonorum immortalia manent. vale.

Related Letters