Letter 5009: I count it as a debt you owe me, most excellent of men — if you agree that the reasons for our friendship are as...

Sidonius ApollinarisAquilinus, and Archimandrite|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education booksfriendshipmonasticismproperty economicstravel mobility

EPISTULA IX

Sidonius Aquilino suo salutem.

1. In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias. avitum est quod reposco; testes mihi in praesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur, quos laudabili familiaritate coniunxerat litterarum dignitatum, periculorum conscientiarum similitudo, cum in Constantino inconstantiam, in Iovino facilitatem, in Gerontio perfidiam, singula in singulis, omnia in Dardano crimina simul execrarentur.

2. aetate, quae media, patres nostri sub uno contubernio, vixdum a pueritia in totam adulescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere tanta caritate peregrinantes, ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur, in principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati; sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore qui erat posterior dignitate.

3. ventum ad nos id est ventum est ad nepotes, quos nil decuerit plus cavere quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio. ad hoc in similem familiaritatem praeter hereditariam praerogativam multifaria opportunitate compellimur; aetas utrique non minus iuncta quam patria; unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissolvit, severitas cohercuit, disciplina formavit.

4. de cetero, si deus annuit in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus, imbuamusque liberos invicem diligentes idem velle nolle, refugere sectari. hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque, proavorum praedicabilium tam reformentur corda quam nomina. vale.

Related Letters