Letter 5011: I love you dearly — and this affection is neither accidental nor random, for I chose to become your devoted friend...
EPISTULA XI
Sidonius Potentino suo salutem.
1. Multum te amamus; et quidem huiusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. namque ut sodalis tibi devinctior fierem, iudicavi. est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam. quaenam, inquis, in me tibi probanda placuere?
2. dicam libenter et breviter, quorum unum fieri gratia, alterum charta conpellit. veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. colis ut qui sollertissime; aedificas ut qui dispositissime; venaris ut qui efficacissime; pascis ut qui exactissime; iocaris ut qui facetissime; iudicas ut qui aequissime; suades ut qui sincerissime; commoveris ut qui tardissime; placaris ut qui celerrime; redamas ut qui fidelissime.
3. haec omnia exempla vivendi iam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo; certe ut sequatur, admoneo. in quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum. vale.
Related Letters
The bishops of Tarraconensis to the most holy Pope Hilary, a second letter.
I am doubly tormented by the fact that we are both confined to our beds.
The dictator Julius Caesar, who they say administered military affairs with greater generalship than any other, was...
To the Lord Bishop Fonteius.
A second greeting sends the same carrier on a second trip: your man Gozolas — God grant he may be ours — serves for...