Letter 5017: You are still the same man you always were, my dear Eriphius — hunting, city life, and farming never distract you so...
EPISTULA XVII
Sidonius Eriphio suo salutem.
1. Es, Eriphi meus, ipse qui semper numquamque te tantum venatio civitas ager avocat, ut non obiter litterarum voluptate teneare; fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, Musas olemus. quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque et apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius. ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas quae vix Maroni [vix] aut Homero competenter accommodarentur.
2. haec relinquamus idque, unde causa, sermocinemur. dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi, soceri tui, precibus indulsi; qui contubernio mixtus aequalium vivit moribus ad iubendum obsequendumque iuxta paratis. sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intellegas rem perexiguam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio.
3. conveneramus ad sancti Iusti sepulcrum (sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses); processio fuerat antelucana, sollemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet quamlibet cincta diffusis cryptoporticibus. cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus, non procul tamen, utpote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda;
4. de loci sane turbarumque compressu deque numerosis luminibus inlatis nimis anheli; simul et aestati nox adhuc proxima tecto clausos vapore torruerat, etsi iam primo frigore tamen autumnalis Aurorae detepescebat. itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto iactu sagittae separabatur. hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat, pars caespite in viridi sed floribus odoro consederamus.
5. verba erant dulcia iocosa fatigatoria; praeterea, quod beatissimum, nulla mentio de potestatibus aut de tributis, nullus sermo qui proderetur, nulla persona quae proderet. fabulam certe referre dignam relatu dignisque sententiis quisque potuisset: audiebatur ambitiosissime; nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta. inter haec otio diu marcidis aliquid agere visum.
6. mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula. sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. altera ex parte frater meus Domnicius, homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores. nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum membra torpore statarii laboris hebetata cursu salubri vegetarentur.
7. hic vir inlustris Filimatius, ut est illud Mantuani poetae,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem,
sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit. pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores. qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret tramitem nec caveret ac per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus. namque et iecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores.
8. destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. ergo, ut resedimus, [et] illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit: exhibita poscenti est, pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de ianitoris erecto trochleatim fune nutabat.
9. quo dum per otium genas siccat: 'vellem', inquit, 'ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes.' 'fiat', inquam. 'sed quod meum', dixit, 'et nomen metro teneret.' respondi possibilia factu quae poposcisset. [ait] et ipse: 'dicta ergo.' tunc ego arridens: 'ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.' respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: 'vide, domine Solli, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.' iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commoverit.
10. nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
Mane novo seu cum ferventia balnea poscunt
seu cum venatu frons calefacta madet,
hoc foveat pulcher faciem Filimatius udam,
migret ut in bibulum vellus ab ore liquor.
Epiphanius noster vix supra scripta peraraverat, et nuntiatum est hora monente progredi episcopum de receptorio, nosque surreximus.
11. da postulatae tu veniam cantilenae. illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et, si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. vale.
Related Letters
To the Lord Bishop Lupus [Lupus of Troyes].
tum and quam iocundo gratuletur effectu studium, that defenso sioni of the faith sinceris mentibus exhibetur,...
Hilary, bishop of Rome, to Leontius of Arles, greetings.
Good God, what a blend of rigor and grace the man displays, whether deliberating or persuading!
The distinguished Proiectus — noble in his own household, conspicuous for his father and uncle of the rank of...