Letter 6002: SIDONIUS TO THE LORD POPE PRAGMATIUS, GREETINGS

Sidonius ApollinarisPragmatius|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
illnessproperty economics

EPISTULA II

Sidonius domino papae Pragmatio salutem.

1. Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli, quae parsimonia et humanitate certantibus non minus se ieiuniis quam cibis pauperes pascit et in Christi cultu pervigil sola in se compellit peccata dormire, maeroribus orbitatis necessitate litis adiecta in remedium mali duplicis perfectionem vestrae consolationis expetere festinat, gratanter habitura, sive istud tibi peregrinatio brevis seu longum computetur officium.

2. igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis; qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare; cui filii nec multo post nepotis amissi duae pariter plagae recentes ad diuturni viduvii vulnus adduntur.

3. temptavimus inter utrumque componere, nos maxume, quibus in eos novum ius professio vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes; quodque miremini, in omnem concordiae statum promptius a feminea parte descensum est. et quamquam se altius profuturum filiae paterna iactaret praerogativa, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio.

4. iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur. pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem. sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget. unde et suspicor vobis unam pronuntiandam domum discordiosam, licet inveniatis utramque discordem. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters