Letter 6004: Beyond the duty that is owed without end to your incomparably eminent apostolate — though it can never be fully...
EPISTULA IV
Sidonius domino papae Lupo salutem.
1. Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem, qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt. namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
2. atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum; cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur. auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, seriem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum.
3. sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam; ne iurgii status, ut sese fert temporis locique civilitas, talem descendat ad terminum, quale coepit habere principium. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
Blessed be the Holy Spirit and the Father of God Almighty — for you, father of fathers, bishop of bishops, a second...
To the Lord Bishop Lupus [Lupus of Troyes, one of the most revered bishops of fifth-century Gaul].
I confess that your judgment of my verses has long been so flattering and favorable that you think me worthy of...
The Magnificent Hesperius, jewel of friends and of letters, when he recently returned from the city of Toulouse,...
To Simplicius and Apollinaris [Sidonius's relatives, probably his son and another kinsman].