Letter 6006: When I learned that the treaty-breaking nation had returned to their own territory and was preparing no ambush for...

Sidonius ApollinarisEutropius of Valencia|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
friendshipillnesstravel mobility

EPISTULA VI

Sidonius domino papae Eutropio salutem.

1. Postquam foedifragam gentem redisse in suas sedes comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem. unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae communis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem finalibus claudit angustiis.

2. restat, ut vestra beatitudo conpunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters