Letter 6007: To the Lord Bishop Fonteius.
EPISTULA VII
Sidonius domino papae Fonteio salutem.
1. Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo. nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem. his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confugere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu.
2. quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione may have been serius indicatum, quamuis minime we latere potuerit,...
Record of the synodal proceedings in the case of Hermes.
To Secundus [Sidonius's kinsman, since they share the same grandfather/great-uncle].
Good God, what a blend of rigor and grace the man displays, whether deliberating or persuading!
Leo, bishop of the city of Rome, to Juvenal, bishop of Jerusalem. When I received your letter, beloved, which our sons Andrew the presbyter and Peter the deacon brought me, I rejoiced indeed that you had been allowed to return to the seat of your bishopric; but when all the reasons came to my remembrance, which brought you into such excessive tr...