Letter 6008: To the Lord Bishop Graecus [Bishop of Marseille].
EPISTULA VIII
Sidonius domino papae Graeco salutem.
1. Apicum oblator pauperem vitam sola mercandi actione sustentat; non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio; <ob> hoc ipsum, quod mercennariis prosecutionibus et locaticia fatigatione cognoscitur, fama quidem sua sed facultas crescit aliena. sed tamen quoniam illi fides magna est, etsi parva substantia, quotiens cum pecuniis quorumpiam catapli recentis nundinas adit, creditoribus bene credulis sola deponit morum experimenta pro pignore.
2. inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt quibus est ipse satis intumus. huius igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo; et, quia nomen eiusdem lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo civi me epistulam, clerico debuisse formatam; quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum saepe fontem + mercatoribus anteferat. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
To the Lord Bishop Graecus [Bishop of Marseille].
SIDONIUS TO THE LORD POPE GRAECUS, GREETINGS
To the Lord Bishop Graecus [Bishop of Marseille].
Our traveler and letter carrier wears the ruts of his accustomed road, traversing again and again the stretch of...
To the Lord Bishop Fonteius.