Letter 6009: To the Lord Bishop Lupus [Lupus of Troyes, one of the most revered bishops of fifth-century Gaul].
EPISTULA IX
Sidonius domino papae Lupo salutem.
1. Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum. cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit. itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit. quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increpative sed consolatorie potius compellare curavimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
2. neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitam non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma emendationis incitamenta sint. nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger repperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium?
3. quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut evangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis. paene omiseram, quod minime praetereundum fuit: agite gratias Innocentio, spectabili viro, qui, ut praeceperatis, naviter morem gessit iniunctis. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
Blessed be the Holy Spirit and the Father of God Almighty — for you, father of fathers, bishop of bishops, a second...
Beyond the duty that is owed without end to your incomparably eminent apostolate — though it can never be fully...
There is a proverb — "you are urging a willing runner" — that fits anyone asked to do what he would have done anyway...
Record of the synodal proceedings in the case of Hermes.
Your opinion of my verse has always been so flattering that you rank me alongside the finest poets — and ahead of most.