Letter 6011: This letter commends a Jew — not because I approve of the error in which his people perish entangled, but because it...

Sidonius ApollinarisBishop Eleutherius|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
grief deathillness

EPISTULA XI

Sidonius domino papae Eleutherio salutem.

1. Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit; in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti.

2. quae sit vero negotii sui series, ipse rectius praesentanea coram narratione patefaciet. nam prudentiae satis obviat epistulari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. sane quia secundum vel negotia vel iudicia terrena solent huiuscemodi homines honestas habere causas, tu quoque potes huius laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters