Letter 7: A certain man traveling from Clermont to Belgica -- his person is known to me, his business unknown, nor does it...

Sidonius ApollinarisRemigius|c. 461 AD|Sidonius Apollinaris
education booksproperty economicstravel mobility

EPISTULA VII

Sidonius domino papae Remigio salutem.

1. Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat, quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit. curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.

2. omnium assensu pronuntiatum pauca nunc posse similia dictari. etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.

3. structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat; tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.

4. quid plura? non extat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire. sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatissimae, nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.

5. quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium. alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters