Letter 7007: To the Lord Bishop Graecus [Bishop of Marseille].

Sidonius ApollinarisGraecus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
barbarian invasiondiplomaticfamine plaguegrief deathhumorillnessimperial politicsslavery captivitytravel mobility

EPISTULA VII

Sidonius domino papae Graeco salutem.

1. Ecce iterum Amantius, nugigerulus noster, Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen ..... aut cataplus arriserit. per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere. siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat, minus <tristis> fuit sub bello quam sub pace condicio. facta est servitus nostra pretium securitatis alienae.

2. Arvernorum, pro dolor, servitus, qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere et sanguine ab Iliaco populos computare. si recentia memorabuntur, hi sunt, qui viribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt; cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. hi sunt, qui sibi adversus vicinorum aciem tam duces fuere quam milites; de quorum tamen sorte certaminum si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt, si quid contrarium, illos adversa fregerunt. illi amore rei publicae Seronatum barbaris provincias propinantem non timuerunt legibus tradere, quem convictum deinceps res publica vix praesumpsit occidere.

3. hoccine meruerunt inopia flamma, ferrum pestilentia, pingues caedibus gladii et macri ieiuniis proeliatores? propter huius tam inclitae pacis expectationem avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus, crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis sucisque viridantia saepe manus fame concolor legit? pro his tot tantisque devotionis experimentis nostri, quantum audio, facta iactura est?

4. pudeat vos, precamur, huius foederis, nec utilis nec decori. per vos legationes meant; vobis primum pax quamquam principe absente non solum tractata reseratur, verum etiam tractanda committitur. veniabilis sit, quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cui convicii invidiam dolor eripit. parum in commune consulitis; et, cum in concilium convenitis, non tam curae est publicis mederi periculis quam privatis studere fortunis; quod utique saepe diuque facientes iam non primi comprovincialium coepistis esse, sed ultimi.

5. at quousque istae poterunt durare praestigiae? non enim diutius ipsi maiores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere. quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. adhuc, si necesse est, obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. si vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est quid barbarum suaderetis ignavi.

6. sed cur dolori nimio frena laxamus? quin potius ignoscite afflictis nec imputate maerentibus. namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium. sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas; parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters