Letter 8: Although we were not expecting it, yet were certainly longing for it, your old courier delivered your letter -- a...
EPISTULA VIII
Sidonius domino papae Principio salutem.
1. Quamquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus, cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit. igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
2. et quia, domine papa, modo vivimus <animis> iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur; quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
Venerable Father, although I have not yet seen your face, I have long known your deeds.
To the Lord Bishop Principius [Bishop of Soissons].
Though you have given no encouragement to the beginnings of my vocation, nor watered the thirst of my lingering...
Where, I would like to know, are they hiding now — those men who used to congratulate themselves on their heaped-up...
Proxime indeed to the love tuae petentibus his, who to we a fratre and coepiscopo our Timotheo Alexandrinae of the...