Letter 8001: You do a fine thing — it's your way, and I hope you keep it up — you who are the most praiseworthy of all good men...
EPISTULA I
Sidonius Petronio suo salutem.
1. Tu quidem pulchre (mos hic tuus, et persevera), vir omnium bonorum, qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris. hinc est quod etiam scrinia Arverna petis eventilari, cui sufficere suspicabamur, si quid superiore vulgatu protulissemus. itaque morem geremus iniunctis, actionem tamen stili eatenus prorogaturi, ut epistularum seriem nimirum a primordio voluminis inchoatarum in extimo fine parvi adhuc numeri summa protendat, opus videlicet explicitum quodam quasi marginis sui limbo coronatura.
2. sed plus cavendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis in aliquos forsitan incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas ne Demosthenis quidem Ciceronisque sententiae artifices et eloquia fabra potuere, quorum anterior orator Demaden, citerior Antonium toleravere derogatores; qui lividi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decucurrerunt.
3. sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus et qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus. nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam. demum vero medium nihil est: namque aut minimum ex hisce metuendum est aut per omnia omnino conticescendum. vale.
Related Letters
My associate Johannes has stumbled into the inextricable labyrinth of a complicated lawsuit.
SIDONIUS TO HIS DEAR PETRONIUS, GREETINGS
You prove -- and I do not deny it -- that I have been at fault, since I have not yet attached any letter bearing...
Your son has abducted the daughter of my nurse — an outrage that would have made enemies of us both, had I not...
Our young men add greatly to their credit when, faced with uncertain legal questions, they turn to the counsel of...