Letter 8007: Where, I would like to know, are they hiding now — those men who used to congratulate themselves on their heaped-up...
EPISTULA VII
Sidonius Audaci suo salutem.
1. Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur? ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant? Ubi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio maiore cognoscitur quam simultate?
2. nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam. in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
3. tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur. nil enim est illo per sententiam boni cuiusque generosius, quisquis ingenii corporis opum iunctam in hoc constans operam exercet, ut maioribus suis anteponatur.
4. quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae; siquidem iuste sub iusto principe iacet qui, per se minimus et tantum per sua maxumus, animo exiguus vivit et patrimonio plurimus. vale.
Related Letters
Leontius, bishop of Arles, to the most holy Pope Hilary, greetings.
To Constantius [the final letter of Sidonius's collected correspondence].
On account of the little book that you considered to have been sent not so much to you as through you, I received a...
The man who should have delivered your letters to me instead delivered mine to you.
To the Lord Bishop Euphronius [Bishop of Autun].