Letter 8015: You have been urging me, with the highest praise for the holy Anianus [Bishop of Orleans, who rallied the city...
EPISTULA XV
Sidonius domino papae Prospero salutem.
1. Dum laudibus summis sanctum Annianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores merita virtutes, cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit, exegeras mihi, ut promitterem tibi Attilae bellum stilo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio oppugnatio, inruptio nec direptio et illa vulgata exauditi caelitus sacerdotis vaticinatio continebatur.
2. coeperam scribere; sed operis arrepti fasce perspecto taeduit inchoasse; propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur. ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile. memor nostri esse dignare, domine papa.
Related Letters
The word is that the Goths have moved their forces onto Roman soil.
On account of the little book that you considered to have been sent not so much to you as through you, I received a...
To Claudianus [Claudianus Mamertus, a philosopher-priest in Vienne, brother of Bishop Mamertus; author of "On the...
SIDONIUS TO HIS DEAR DOMITIUS, GREETINGS
Simplicius congratulates Zeno on his good actions in defense of the faith, recalling how the emperor's piety has...