Letter 9010: To the Lord Bishop Aprunculus [Bishop of Langres, later of Clermont].

Sidonius ApollinarisAprunculus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
pelagianism

EPISTULA X

Sidonius domino papae Aprunculo salutem.

1. Reddidit tibi epistulas meas quem mihi tuas offerre par fuerat; nam frater noster Caelestius nuper ad te reversus de Biterrensi quoddam mihi super statu Iniuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. quod quidem scripsi non minus tua verecundia fractus quam voluntate: namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere.

2. quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo; sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus. memor nostri esse dignare, domine papa.

Related Letters