Letter 2: so Since our sons illustrious uir Latinus patricius and respectable Madusius for on embassy publiea were being sent,...
SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. so Cum filii nostri illustris uir Latinus patricius et spectabilis Madusius pro legatione publiea mitterentur, neglegere non
ΧΧΧΥ. 9
130 Simplicii papae epistulae
potuimus, quod omni intentione curamus. proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotheo olim ab uniuersali ecclesia separato querela uenisset, tam Christianissimo principi quam dilectioni tuae scripsimus, ut modis omnibus resistatur, ne quid haereticorum contra Calchedonense con- cilium moliatur audacia, frater carissime, et dilectionis tuae laudando constantiam multum nobis, immo ipsi domino placere memorauimus, quod damnatum hominem non solum fidei sed eliam parricidii causa nullam Constantinopoli ecclesiam in- troire permiseris. quod nunc iterum commonemus, ut cum ad dilectionem tuam eadem scripta peruenerint, immo etiam donec ueniant, apud Christianissimum principem etiam nostro nomine agere suppliciter atque insinuare non desinas, ut quae totiens et bene statuta sunt, nulla obreptione uiolentur, quia regni eius certum et singulare est firmamentum uero atque aeterno regi congregatorum in causa fidei diuino spiritu sacer- dotum inlaesum conseruare concilium.
Related Letters
A novel kind of theft this is -- to announce in advance where the theft will take place and that you intend to...
Quantum of the priests and from diuersis monasteriis to the Lord serujentium of the monks relatione patefactum is,...
Come now, move on and do for the Galatians what you did for the Phrygians.
Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione may have been serius indicatum, quamuis minime we latere potuerit,...
It was not only Philoxenus who, by coming home improved, inspired his brother to follow -- there was also a certain...