Letter 6: tum and quam iocundo gratuletur effectu studium, that defenso sioni of the faith sinceris mentibus exhibetur,...

SimpliciusUnknown|c. 470 AD|Simplicius
imperial politics

tum et quam iocundo gratuletur effectu studium, quod defen- so
sioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus dei miseri- cordia in causa propriae religionis famulos et ministros suae
19 Luc. 1, 52
2 patimini 7 8 eorum 7: om. V in uestrum imperium Coust.
10
15
Epist. LX 7 — LXIL 1. 139
constituens potestatis probatissimos sibi fecit esse uictores, siquidem Alexandrina ecelesia diuino tandem iudicio liberata in consortium communium nos aduocans gaudiorum eum, qui ab haeretico fugatus fuerat, ad eius sedem redisse te- staris. unde animis exultantibus ad uniuersalis ecclesiae quietem Christo deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro deuotione, qua cunctos anteue- nit sacerdotes, pietas haec diuina concedit, quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam caelestem praestat interpretes. sicut ergo in reditu fratris et coepiscopi nostri
"Timothei gratulamur, ita eum commonente dilectione tua
cupimus inreprehensibilem reperiri, quia meministi hoc eum iamdudum fidelis praesulis non habuisse constantiam, quando ei, ut damnati Dioscori nomen inter altaria recitaretur, ex- tortum est. ^ Dat. VIII. Id. Mart. Illo u. c. consule.

Related Letters