Letter 2006: Having covered the coast beyond Formiae that stretches toward Axyr, we won't delay the ship and its rowers.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 367 AD|Quintus Aurelius Symmachus
property economics

Emensi haec quoque litora, quae post Formias in Axyrim porriguntur, navem ac
remiges non moramur. sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat paeni-
tendum. frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri, nec uUa spes 5
2 datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere. annus ubique ad famem proxi-
mus ; classis in alios conversa cursus ; aestas prope decessit autumno. diis me hereule,
ut praefatns sum, deleganda est huius incerti administratio ; hominum autem remedia
diu dissimulata iam sera sunt. vos valete et litteras sperate meliores, si fortuna
urbis nostrae secundis amara mutaverit. vale. 10

Vn a. 383.

Related Letters