Letter 2057: In the most important matters, I have frequently noticed how much effort and love you devote to me.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 391 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris inpendas, frequenter ad-
verti; sed haec quoque crebri sermonis officia utpote ex intimo adfectu deprompta
conplector; quorum adsiduitas cultum circa te meum pari lance conpensat, iucunditas
vero tanta est, ut fatear me adloquio tuo potius incitari ad desiderium quam repleri.
ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut cuncta, quae bumanis sensibus lo
2 blandiuntur, nequeant adferre fastidium. itaque cum solvendis atque agendis gratiis
par esse non possim, facio, quod solent inprobi debitores, qui adhuc alieno aere de-
pressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari. quare etsi numerosae sunt litterae tuae,
non ut ingratus sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. facile autem conici
potest; quam vicem conloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occnpato huiusmodi ofS- i5
cium inpatienter expoiScam.

LVH ante a. 383.

Related Letters