Letter 2065: The preparation for my consulship keeps me busy with joyful and fortunate obligations.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 394 AD|Quintus Aurelius Symmachus
imperial politics

Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus; sed ut
litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. hortaris, mones,
cogis, ut quidquid potissimi magistratus fnnctio quaerit, adcelerem, et cum sis meae
2 exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas. eritne tempus op-
tatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus ^quiperem? spero actutum 20
florente re publica et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu virtutes
tuas fascibus munerandas. tunc epistulamm stimulos non requiram nec expectabo mo-
nitorem. a te enim didici sponte suscipere, quidquid pro fratre curandum est.

LXV (LXmi) ante a. 395.

Related Letters